Disambigua test

Qui troveremo delle offerte pazzeshce Gallia est omnis 3 divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae 4, aliam Aquitani 5, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt 6. Gallos ab Aquitanis Garumna 7 flumen, a Belgis Matrona 8 et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt 9minimeque ad eos mercatores saepe commeant 10 atque ea quae ad effeminandos animos pertinent 11 important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent 12 aut ipsi in eorum 13 finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est 14initium capit a flumine Rhodano, continetur 15 Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit 16 ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriunturpertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

 

Il tuo carrello è vuoto.

Ritorna al negozio

Iscriviti alla Newsletter per restare aggiornato sugli eventi nelle tue zone preferite e ricevere un coupon sconto!